SANCTI PATRIS nostri Epiphanij, Episcopi Constantiæ Cypri, ad Physiologum, qui de uniuscujusque generis ferarum ac volucrum natura locutus est.
Physiologus de leone agit primum. Cap. I.
De leone ferarum atque animalium rege dicere incipiamus: Jacob enim benedicens Judæ: Catulus leonis, ait, Juda, ex germine, fili mi, et quæ sequuntur.
Prima leonis proprietas.
Cum leo in monte oberrat, et venatorem odoratur, sua ipsius vestigia cauda obtegit, ne illis insistentes venatores lustrum inveniant, atque ipsum capiant.
Interpretatio.
Sic Dominus noster Jesus Christus spiritualis leo qui vicit ex tribu Judæ, radix David, a Patre missus, sui ipsius spiritualia cooperuit vestigia, id est, divinitatem suam; se enim exinanivit, et in Mariæ ventrem descendit, ut salvaret fraude deceptum hominum genus. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: quapropter illi qui ignorabant desuper illum descendisse, dicebant: Quis est iste rex gloriæ? sanctus vero Spiritus: Dominus, inquit, virtutum ipse est rex gloriæ.
Altera interpretatio.
Nec aliter tu, spiritualis homo, cum feceris eleemosynam, sinisera tua dexteræ opus ignoret, ne te diabolus ex bonis operibus investiget et ad peccandum alliciat.
Altera leonis proprietas. Cap. II.
Leæna mortuum et cæcum edit catulum, juxta quem defixos in illum habens oculos triduo cubat; his vero transactis leo accedit, et in catulum spirat, qui statim et ad vitam revocatur et lumen oculorum recipit. Cum vero dormit, evigilant ejus oculi, ita ut venatorem ab septem stadiis præsentiat; ipsumque fugit, neque ab illo capitur.
Interpretatio.
Sic gentes, quæ non credebant, per trium dierum sepulturam et Domini nostri Jesu Christi resurrectionem respexerunt et ad vitam revocatæ sunt. Ante baptismum enim et mortuæ et cæcæ dicebantur; verum a leæna, id est, ab sancto Spiritu per triduum sepulturæ observabantur. Cum autem lee, hoc est vivificum Verbum, venit, et in ipsos Spiritum sanctum inspiravit, ad vitam eos revocavit, et omnes ab inferno eduxit.
Urus, animal omnium maximum, similis est bovi, duoque habet cornua in modum serræ, estque præ omnibus animalibus terribile aspectu: itaque proceras arbores quatiens, illas dissecat, ramosque præscindit, nec est ullum animal illo fortius. Pascitur non longe ab Oceano, continuo vero ut bibit, veluti ebrius ludit, cornibusque tanquam bos terram petit. Est autem illic arbor dicta tanus, viti similis et alba ramis, quos cum urus capite concutit, cornu vincitur. Accedit itaque venator, et cornu alligatum deprehendit, illumque opprimit.
Interpretatio.
Tu igitur, o spiritualis homo, considera quanto te uro generosiorem fecerit Deus. Loco enim duo rum cornuum, duo tibi dedit Testamenta, Novum videlicet et Vetus, quæ cornua sunt contra potestates adversas, ut ne le circumveniat diabolus, ait enim Propheta: In te inimicos nostros ventilabimus cornu.
Altera interpretatio.
Oceanus copiam divitiarum significat; tanus vero, vitæ voluptatem, qua implicitus homo fidem negligit. Venator igitur, hoc est diabolus, illum aggreditur, quem voluptatibus mancipatum, fidemque negligentem inveniens, in suam potestatem redigit.
Elephas maximum est animal, proboscidemque habet, qua quæ ipsum adoriuntur animalia, percutit. Hac cibum et potum sibi subministrat; non enim habet compages, propensusque pascitur, genua haud incurvans. Femina herbam quæ mandragora dicitur, quærit, quam gustat, coeundi cupiditate accensa, ad maremque properans illam ipsi offert. Mas vero ut comedit, ardet libidine, et feminæ miscetur. Jam cum instat pariendi tempus lacum ingreditur, pertentatque aquam; qua mammillas usque pertingente parit. Si enim in terram ederet fetum, haud elevari posset, cum membrorum compagibus careat.
Interpretatio.
Manifestum est, primum parentem Adamum, non ut Evam inobedientiæ lignum prægustasse; illa enim dedit viro; qui ut comedit, sensit præceptum Domini transgressum esse. Quis igitur partus? peccatum; et locus ubi peperit quis? paradisus.
Cervus similis est silvestri capræ; illius cornua tribus ramis distinguuntur, ut et triplex est ejus vitæ reparatio. Vivit enim annos quinquaginta, nemorumque silvas, et montium valles, ut velocissimus cursor contento gradu perlustrat, serpentiumque cavernas odore indagat, et sicubi serpens delitescit, e vestigio subodoratur, statimque nares ad limen caverne admovet, halitumque trahit; prodens igitur serpens in fauces cervi sese ingerit, ille obvium devorat, qua de causa appellationem sortitus est, videlicet quod ex imo serpentes ad se attrabat. Postquam autem serpentem ex cavernis cepit, illico ad aquarum fontes decurrit: quod si trium horarum spatio aqua se explere non potest, moritur; sin autem aquæ potus obtingat, ad annos denuo quinquaginta vitam protrahit. Unde propheta David: Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, sic desiderat anima mea ad te, Deus.
Interpretatio.
Tu igitur, spiritualis homo, tres habes restaurationes: baptismum scilicet incorruptionis, filialis adoptionis gratiam, atque pnitentiam. Si quando serpentem, id est peccatum, intra cordis recessus deprehenderis, ad fontes aquarum, hoc est, ad Scripturarum scaturigines statim confuge, sanctam videlicet gratiam (quemadmodum prophetæ interpretantur) hauri. Nam si pnitentiam egeris, ab ea, iterum deleto penitus peccato, reparaberis.
Aquila volucrum regina, a longissima vita denominationem accipit; vivit enim annos centum. Cum vero senescit, rostrum ei incurvatur, caligantque oculi, ita ut nec videre possit, nec cibum capere. Igitur in altum sese attollit, et in præruptam se projicit rupem, ad quam rostrum allidit, et se frigidis immergit aquis, adversusque solares radios se opponit, tuncque ex oculis cadunt lippidines, ac iterum juvenescit.
Interpretatio.
Tu igitur, o spiritualis homo, cum multitudine peccatorum fueris oppressus, in altum ascende, hoc est in tuam ipsius conscientiam, atque te ad petram, scilicet ad fidem orthodantelopeam projice, defle peccatorum tuorum multitudinem, et perpetuis te aquis, id est lacrymis, abstergens, solis radiis incalesce, hoc est in ctu fidelium, et in sancto Spiritu ad calorem pnitentiæ propera, lippidines, id est peccata abjice, statim enim renovabitur ut aquilæ juventus tua, et justus vocaberis apud Deum.
Vultur cunctis avibus voracior est; quadraginta enim diebus cibo abstinet, quem cum invenit, totidem se ex illo libris ingurgitat, itaque quadragenariam abstinentiam quadragenaria ingluvie compensat.
Interpretatio.
Tu igitur, spiritualis homo, qui in quadragesimali jejunio Dominicam resurrectionem exspectas, noli ventri fde indulgere, ne quadragesimalis abstinentiæ meritum perdas.
Præ omnibus volucribus pelicanus prolis est amans, femina nido incubat, pullos suos custodiens, ipsosque fovet complectiturque, et nimiis osculis sauciat, perforai itaque illorum latera, et illi moriuntur. Post tres vero dies accedit mas pelicanus, et mortuos invenit pullos, et valde angitur doloreque impulsus proprium latus percutit ac terebrat, emanatque sanguis, quem super mortuorum pullorum vulnera instillat, qui sic vitæ restituuntur.
Interpretatio.
Sic Dominus noster Jesus Christus, cujus latus lancea aperuit, continuoque sanguis et aqua exivit, super mortuos filins, hoc est Adamum et Evam cæterosque prophetas, et super omnes mortuos, sanguinem suum fudit, universumque mundum illuminavit, et per triduanam sepulturam ac resurrectionem suam ad vitam illos reduxit. Quapropter per Prophetam dixit: Similis factus sum pelicano solitudinis.
Perdix prolis fecunda est. Constructo enim nido, singulis diebus ova parit. Nec vero proprii ventris sufficit fetus; verum aliarum avium discurrens suffuratur ova, et ad nidum suum illa defert.
Interpretatio.
Sic tu, spiritualis homo, si multas feceris eleemosynas, nec tibi satis esse putes, sed ad alia præcepta festina, et nidum tuum abunde imple, hoc est, cor tuum expia, et te adversus contrarias potestates valde muni.
Inter omnes aves, conjugis amans est turtur. Mas et femina una volant pullosque procreant; si vero morte separantur, ad finem usque vita viduitatem custodiunt.
Interpretatio.
Sic tu, spiritualis homo, cum peccatis onustus, tempus esse pnitendi judicaveris, abjice prava opera, nec novis te sordibus, id est peccatis, implices, sed unico conjugio contentus esto, videlicet intra proprii tori limites te contine, ut in secundo adventu mansionem invenias.
Phoenix avis pavone pulchrior est. Pavo euim aureas argenteasque habet alas; phnix vero hyacinthinas et smaragdinas, pretiosorumque lapidum coloribus distinctas, coronam auteur habet in capite, et in pedibus malleolos. Prope Indiam degit; vivit autem annos quingentos, et in cedris Libani absque cibo et potu, vento pascitur, at post quingentos annos alas aromatibus implet, et cum Heliopoleos sacerdos sacrifcia inchoat, e proprio egreditur nido, ad sacerdotem pergit, unaque templum ingreditur usque ad sacrarium, et in cinerem tota consumitur; sequenti auteur die alis renatis reperitur; tertia vero die jam integra sacerdotem salutat, restaurataque iterum ad proprium locum redit.
Interpretatio.
Cur igitur Judæi iniqui Domini nostri Jesu Christi triduanam resurrectionem non crediderunt, cum avis trium dierum spatio ipso se suscitet? aut quo modo seipsum a mortuis suscitare non potuit, cum de illo dixerit Propheta: Justus ut phoenix florebit?
Pavo inter omnes volucres avis est jactabunda; corporis enim forma atque alis pulcher est. Cum ambulat, se ipse lætitia exsultans intuetur, demittit vero caput, et in terram oculos conjicit; cum autem suos conspicit pedes graviter vociferatur, scilicet quod illi cæteris corporis sui partibus non respondeant.
Interpretatio.
Tu igitur, spiritualis homo, præcepta et bona tua videns, delectare et exsulta; cum vero pedes, id est peccata, aspexeris, vociferare, et coram Deo defle atque odio habe peccatum, quemadmodum et pavo pedes, ut sponso justus appareas.
Ait Christus in Evangelio: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. Physiologus in serpente plures finesse naturæ proprietates ait.
Prima serpentis proprietas.
Cum senio gravatur, caligant illi oculi; et cum iterum juvenescere parat, quadraginta diebus cibo abstinet, et tandem emollita cute, quærit petram per cujus foramen magno nisu contendens pronusque transire nititur, cutemque exult, qua deposita gaudet, atque iterum juvenescit.
Interpretatio.
Et tu, spiritualis homo, si per angustam et arctam viam veterem mundi senectutem deponere vis, corpus tuum jejunio macera: Est enim angusta porta et arcta via quæ ducit ad regnum clorum.
Secunda serpentis proprietas. Cap. XIV.
Cum serpens vestitum hominem conspicit, pavet, ipsumque fugit; quod si nudum videt, illum petit.
Interpretatio.
Et tu spiritualiter considera, quod cum noster parens Adamus veste a Deo contexta in paradiso indutus fuit, illum adoriri diabolos non potuit, sed procul ab eo fugit; cum vero præcepta Dei transgressus nudus mansit, tunc vicit illum diabolus.
Tertio serpentis proprietas. Cap. XV.
Si quando serpens ab homine petitur, caput ille tantum custodit, reliquum corporis exhibet.
Interpretatio.
Debemus igitur et nos in tempore periculi totum corpus morti concedere, solum caput custodire, hoc est, Christum non deserere, quemadmodum sancti martyres fecerunt. Omnis enim viri caput Christus est, ut ait Scriptura.
Quarta serpentis proprietas. Cap. XVI.
Cum serpens ad fontem ut bibat pergit, virus non defert, sed in antro illud dimittit, sicque purus accedit, ne ex illis aquis bibentes veneno inficiat.
Interpretatio.
Debemus igitur et nos qui ad perennem puramque et divinis ac clestibus eloquiis scaturientem aquam in Dei Ecclesia properamus, malitiæ venenum nobiscum non deferre, sed omnem pravitatem ac jurgium et omnem malam cogitationem deponere, sicque insontes et puri Ecclesiam Christi adeamus, ne anima nostra veneno inficiatur.
Ait Salomon in Proverbiis: Vade ad formicam, o piger. Physiologus multas proprietates habere eam dicit.
Prima proprietas formicæ.
Cum sollicite discurrunt, et singulæ granum portant, a ferentibus vacuæ nec petunt, nec vi auferunt, sed unaquæque colligere sibi studet.
Interpretatio.
Hæc in prudentibus et fatuis virginibus deprehenduntur.
Secundo proprietas formicæ. Cap. XVIII.
Cum in cellulis grana condunt, in duas partes illa dividunt, ne hieme ingruente putrescant, et ipsæ fame pereant. Formica enim cum sit animal solers, et æstum solis nimium et hibernum tempus præsentit. Itaque cum eam videris triticum in cavernam condentem, hiemem adventare intellige; si vero illud extra educentem ipsam videris, tranquillum instare tempus scito.
Interpretatio.
Tu vero, o homo, sermones veteres ab spiritualibus separa. Littera enim interficit. Et Paulus ait: Lex spiritualis est. Judæi autem legi minime adhærentes, fame perierunt.
Vulpes versutum est animal. Cum enim esurit, et cibo caret, aprica loca adit, et humi strata animamque continens, ac simulans se mortuam supina jacet, oculis et pedibus sursum erectis. Aves itaque delabuntur ut ipsa vescantur; illa vero arripit eas subito, ac pro libito devorat.
Interpretatio.
Nec aliter diabolus cum illaqueare hominem vult, tentat ipsum, ut quam negligenter se in oratione gerat; sicque facillime irretitur.
Ait Psaltes: Factus sum sicut nycticorax. Physiologus igitur avem esse dicit amantem magis tenebras quam lucem.
Interpretatio.
Sic Dominus noster Jesus Christus dilexit nos sedentes in tenebris et in umbra mortis, hoc est, gentium populum amavit magis quam Judæos, qui olim adoptionem repromissionemque in Patre habuerunt. Quamobrem Salvator dixit: Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro, dare vobis regnum. Dices, Impura avis est noctua: atqui Salvator per Apostolum dixit: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit: humiliavit seipsum, ut exaltaret nos: Factus est omnia, ut omnes salvos faceret.
Ait Sapiens: Parva inter aves est apis, et principium dulcedinum fructus illius.
Interpretatio.
Haud aliter divina opera incomprehensibilia sunt in hominibus, et mirabilia in excelsis, et super mel et favum ac super creata omnia dulciora.
Terrestris hæc rana calorem solis excipit, et gelu, imbres, ventos, et hibernas tempestates sustinet. Aquatica vero nihil horum tolerare potest: verum, ingruente hieme, seipsam in profundum demittit, sole vero emicante emergens placide incalescit; cum autem solis calor increverit, ferre illum non potest, ac denuo in profundum sese dejicit.
Interpretatio.
Sic et qui otiose degunt monachi minime poterunt famem, sitim, nuditatem, continentiam, et humi cubationem tolerare; qui vero otio non indulgent, libenter jejunant, atque omnia sustinent.
Est avis charadrius dicta, quam physiologus ait albam esse totam absque ulla prorsus nigredinis nota. Porro si quis morbo laboret, sitque hominis ægritudo letalis, prospectum suum charadrius ab illo avertit; sin vero morbus vitæ securitatem promittat, tunc charadrius in ægrum intendit visum, et vicissim æger in charadrium.
Interpretatio.
Sic Christus Dominus noster candidus est totus, absque ulla mundana nigredine, qui a reprobis vultum suum avertit, in sanctorum autem faciem respicit. Age, quomodo, inquies, cum charadrius impura sit avis, personam Christi sustinet? Impurus quidem et serpens, quem tamen in testimonium adduxit Christus, dicens: Quemadmodum exaltavit Moses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.
Picus avis est varii coloris, quemadmodum et diabolus versipellis est; nemoris fruteta ingreditur, rostroque petit, aurem iis admovens: quod si siderata inanisve arbor fuerit, illam excidit, atque excisam occupat; verum si solidam deprehenderit, intactam relinquens, avolat atque aliam invadit.
Interpretatio.
Non aliter diabolus silvam, naturæ videlicet humanæ, intrat, atque in arboribus considet: hominis, inquam, cor ad inhonesta traducens, ferit atque attente observat. Si itaque hominem esse invalidum atque excordem animadvertat, ipsum invadit, et in eo nidum suum construit; quod si firmo integroque esse corde sentiat, fugit statim, et ad alios accedit.
Ciconia avis est castissima; mas enim nec feminam illecebris ad coitum provocat, nec ipsi vim infert. Deinde eadem avis mirabili pietate utrumque parement in senectute alit.
Interpretatio.
Sic et nos duo illa divina præcepta adimplere oportet; hoc est, a malo divertere, et bonum facere, quemadmodum regius Propheta scripsit. Sed et Dominus similiter in Decalogo jubet, sic dicens: Honora patrem tuum et matrem tuam; et rursus: Non mchaberis.