In hac Epist. Praefatione, D. Epiphanij, eiusdem Physiologo & sermone in Palmarum festo, qui lib. doctiss. Latini facti sunt, quod vel sancte Catholicae Ecclesiae Rom. religioni, bonis moribus, vel Regiae Maiest. contrarium est continetur nihil: propter insignum autem antiquitateur & naturalis animalium historiae cognitionem cum viuis his figuris ut imprimantur & legantur utilissimi sunt. Datum Antuerpiae Anno 1588. 5. Nonas Iulij.
D. Hendrick Zebertus S. Theol. doct. Canon. Cathed. Ecclesiae B. Mariae Virg. Antuerp. librorumque Censor.
Auctoritatae Regia cautum est, ne quis citra consensum Christophori Plantini, S. Epiphanij ad Physiologum librum, & eiusdem in Festo Palmarum sermonem, cum Latina interpretatione & scholiis D. Consali Ponce de Leon Hispalensis S. D. N. Sixti V. Cubicularij secreti, imprimat, aut alibi excusos in suis ditionibus venales exponat. Utilatus patet in literis datis Bruxellae 2. Augusti. 1588.
Subsignat. I. de Witte.